monumenta.ch > Plinius > sectio 92

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 92
{XXXII} Similis cicadis vita, quarum duo genera: minores quae primae proveniunt et novissimae pereunt; sunt autem mutae. sequens est volatura earum quae canunt; vocantur achetae et, quae minores ex his sunt, tettigonia. sed illae magis canorae. mares canunt in utroque genere, feminae silent. gentes vescuntur iis ad orientem, etiam Parthi opibus abundantibus. ante coitum mares praeferunt, a coitu feminas, ovis earum corrupti, quae sunt candida.